[L]
[202] Hic Sulpicius, "vere hercle," inquit
"Antoni, ista commemoras; nam ego nihil umquam vidi, quod tam e manibus
elaberetur, quam mihi tum est elapsa illa ipsa causa. Cum enim,
quem ad modum dixisti, tibi ego non iudicium, sed incendium tradidissem, quod
tuum principium, di immortales, fuit! Qui timor! Quae dubitatio, quanta haesitatio tractusque verborum! Vt tu illud initio, quod tibi unum ad ignoscendum homines dabant,
tenuisti, te pro homine pernecessario, quaestore tuo, dicere! Quam tibi primum munisti ad te audiendum viam. [203]
Ecce autem, cum te nihil aliud profecisse arbitrarer, nisi ut homines tibi
civem improbum defendenti ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur,
serpere occulte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero iam
pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi Romani iracundiam
neque eam iniustam, sed meritam ac debitam fuisse defenderes. Deinde
qui locus a te praetermissus est in Caepionem? Vt tu illa omnia
odio, invidia, misericordia miscuisti! Neque haec solum in
defensione, sed etiam in Scauro ceterisque meis testibus, quorum testimonia non
refellendo, sed ad eundem impetum populi confugiendo refutasti; [204]
quae cum abs te modo commemorarentur, equidem nulla praecepta desiderabam;
ipsam tamen istam demonstrationem defensionum tuarum [abs te ipso commemoratam]
doctrinam esse non mediocrem puto." "Atqui, si ita
placet," inquit [Antonius] "trademus etiam, quae nos sequi in dicendo
quaeque maxime spectare solemus; docuit enim iam nos longa vita ususque rerum
maximarum, ut quibus rebus animi hominum moverentur teneremus.
|