[LI]
[205] Equidem primum considerare soleo, postuletne causa; nam
neque parvis in rebus adhibendae sunt hae dicendi faces neque ita animatis
hominibus, ut nihil ad eorum mentis oratione flectendas proficere possimus, ne
aut inrisione aut odio digni putemur, si aut tragoedias agamus in nugis aut
convellere adoriamur ea, quae non possint commoveri. [206]
Iam quoniam haec fere maxime sunt in iudicum animis aut, quicumque illi erunt,
apud quos agemus, oratione molienda, amor odium iracundia, invidia
misericordia, spes laetitia, timor molestia: sentimus amorem conciliari, si id
iure videamur, quod sit utile ipsis, apud quos agamus, defendere, aut si pro
bonis viris aut certe pro eis, qui illis boni atque utiles sint, laborare,
namque haec res amorem magis conciliat, illa virtutis defensio caritatem;
plusque proficit, si proponitur spes utilitatis futurae quam praeteriti
benefici commemoratio. [207] Enitendum est ut ostendas in ea
re, quam defendas, aut dignitatem esse aut utilitatem, eumque, cui concilies
hunc amorem, significes nihil ad utilitatem suam rettulisse ac nihil omnino
fecisse causa sua; invidetur enim commodis hominum ipsorum, studiis autem eorum
ceteris commodandi favetur. [208] Videndumque hoc loco est
ne, quos ob benefacta diligi volemus, eorum laudem atque gloriam, cui maxime
invideri solet, nimis efferre videamur; atque eisdem his ex locis et in alios
odium struere discemus et a nobis ac nostris demovere; eademque haec genera
sunt tractanda in iracundia vel excitanda vel sedanda; nam si, quod ipsis, qui
audiunt, perniciosum aut inutile sit, id factum augeas, odium creatur; sin,
quod aut in bonos viros aut in eos, quos minime quisque debuerit, aut in rem
publicam, tum excitatur, si non tam acerbum odium, tamen aut invidiae aut odi
non dissimilis offensio; [209] item timor incutitur aut ex
ipsorum periculis aut ex communibus: interior est ille proprius; sed hic quoque
communis ad eandem similitudinem est perducendus.
|