[LIV] Suavis autem
est et vehementer saepe utilis iocus et facetiae; quae, etiam si alia omnia
tradi arte possunt, naturae sunt propria certe neque ullam artem desiderant: in
quibus tu longe aliis mea sententia, Caesar, excellis; quo magis mihi etiam aut
testis esse potes nullam esse artem salis aut, si qua est, eam tu potissimum
nos docere." [217] "Ego vero," inquit
"omni de re facilius puto esse ab homine non inurbano, quam de ipsis
facetiis disputari. Itaque cum quosdam Graecos inscriptos libros esse vidissem
de ridiculis, non nullam in spem veneram posse me ex eis aliquid discere;
inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum; nam et Siculi in eo genere et
Rhodii et Byzantii et praeter ceteros Attici excellunt; sed qui eius rei
rationem quandam conati sunt artemque tradere, sic insulsi exstiterunt, ut
nihil aliud eorum nisi ipsa insulsitas rideatur; [218] qua re
mihi quidem nullo modo videtur doctrina ista res posse tradi. Etenim cum duo
genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum
peracutum et breve, illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas
nominata est. Leve nomen habet utraque res. Quippe; leve
enim est totum hoc risum movere. [219]
Verum tamen, ut dicis, Antoni, multum in causis persaepe lepore et facetiis
profici vidi. Sed cum illo in genere perpetuae festivitatis ars non desideretur
(natura enim fingit homines et creat imitatores et narratores facetos adiuvante
et vultu et voce et ipso genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis
quid habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere debeat, quam
cogitari potuisse videatur? [220] Quid enim hic meus frater
ab arte adiuvari potuit, cum a Philippo interrogatus quid latraret, furem se
videre respondit? Quid in
omni oratione Crassus vel apud centum viros contra Scaevolam vel contra
accusatorem Brutum, cum pro Cn. Plancio diceret? Nam id, quod tu mihi tribuis,
Antoni, Crasso est omnium sententia concedendum; non enim fere quisquam
reperietur praeter hunc in utroque genere leporis excelleris: et illo, quod in
perpetuitate sermonis, et hoc, quod in celeritate atque dicto est.
[221] Nam haec perpetua contra Scaevolam Curiana defensio
tota redundavit hilaritate quadam et ioco; dicta illa brevia non habuit; parcebat
enim adversari dignitati, in quo ipse conservabat suam; quod est hominibus
facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem et temporum et ea,
quae occurrunt, cum salsissime dici possunt, tenere; itaque non nulli ridiculi
homines hoc ipsum non insulse interpretantur; [222] dicere
enim aiunt Ennium, flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi, quam
bona dicta teneat; haec scilicet bona dicta, quae salsa sint; nam ea dicta
appellantur proprio iam nomine.
|