[LV] Sed ut in
Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei
contumeliarum inerant, causam illam disputationemque elusit, sic in Bruto, quem
oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit. [223]
Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, quam multa de amisso
patrimonio dixit! Atque illa brevia, cum ille diceret se sine
causa sudare, "minime" inquit "modo enim existi de
balneis." Innumerabilia alia fuerunt, sed non minus iucunda
illa perpetua: cum enim Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia
Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et cum
contraria inter sese de re publica capita contulisset, noster hic facetissime
tris patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit. [224]
Ex libro primo: "forte evenit ut in Privernati essemus." "Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum
reliquisse." Deinde ex libro secundo: "in Albano
eramus ego et Marcus filius." "Sapiens videlicet
homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem; metuebat ne, cum is
nihil haberet, nihil esse ei relictum putaretur." Tum ex
libro tertio, in quo finem scribendi fecit - tot enim, ut audivi Scaevolam
dicere, sunt veri Bruti libri - "in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus
filius." "Vbi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater
publicis commentariis consignatos reliquit? Quod nisi puberem
te, inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se etiam in balneis
lotum cum filio scriptum reliquisset." [225] Quis
est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum
esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa
efferretur anus Iunia. Pro di immortales, quae fuit illa, quanta vis! Quam inexspectata! Quam repentina! Cum coniectis oculis, gestu omni ei imminenti, summa gravitate et
celeritate verborum "Brute, quid sedes? Quid illam anum
patri nuntiare vis tuo? Quid illis omnibus, quorum imagines
duci vides? Quid maioribus tuis? Quid L.
Bruto, qui hunc populum dominatu regio liberavit? Quid te
agere? Cui rei, cui gloriae, cui virtuti studere? Patrimonione augendo? At id non est nobilitatis.
[226] Sed fac esse, nihil superest; libidines totum
dissipaverunt. An iuri civili? Est paternum. Sed dicet te, cum
aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis tibi paternum recepisse. An rei militari? Qui numquam castra videris! An eloquentiae? Quae neque est in te, et, quicquid
est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum contulisti! Tu lucem aspicere audes? Tu hos intueri? Tu in foro, [tu in urbe,] tu in civium esse conspectu? Tu illam mortuam, tu imagines ipsas non perhorrescis? Quibus non modo imitandis, sed ne conlocandis quidem tibi locum
ullum reliquisti."
|