[LVI]
[227] Sed haec tragica atque divina; faceta autem et urbana
innumerabilia vel ex una contione meministis; nec enim maior contentio umquam
fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra conlegam in censura
nuper neque lepore et festivitate conditior. Qua re tibi, Antoni,
utrumque adsentior et multum facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte
nullo modo posse tradi: illud quidem admiror, te nobis in eo genere tribuisse
tantum et non huius rei quoque palmam [ut ceterarum] Crasso detulisse." [228]
Tum Antonius "ego vero ita fecissem," inquit "nisi interdum in
hoc Crasso paulum inviderem; nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis
est per se ipsum invidendum; sed cum omnium sit venustissimus et urbanissimus,
omnium gravissimum et severissimum et esse et videri, quod isti contigit uni,
[id] mihi vix ferendum videbatur." [229] Hic cum
adrisisset ipse Crassus, "ac tamen," inquit Antonius "cum artem esse
facetiarum, Iuli, [ullam] negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum
videretur: haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis, ne
quid iocus de gravitate decerperet; quod quidem in primis a Crasso observari
solet. Sed hoc praeceptum praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus
sit; nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut in adversarium et
maxime, si eius stultitia poterit agitari; in testem stultum, cupidum, levem,
si facile homines audituri videbuntur. [230] Omnino
probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus quam quae priores, nam et ingeni
celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio;
videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut in ipsa ista contione
nihil fere dictum est ab hoc, quod quidem facetius dictum videretur, quod non
provocatus responderit; erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta auctoritas,
ut, quod esset ab eo obiectum, lepore magis levandum quam contentione
frangendum videretur."
|