[LX]
[243] Ergo haec duo genera sunt eius ridiculi, quod in re
positum est, quae sunt propria perpetuarum facetiarum, in quibus describuntur
hominum mores et ita effinguntur, ut aut re narrata aliqua quales sint
intellegantur aut imitatione breviter iniecta in aliquo insigni ad inridendum
vitio reperiantur. [244] In dicto autem ridiculum est id,
quod verbi aut sententiae quodam acumine movetur; sed ut in illo superiore
genere vel narrationis vel imitationis vitanda est mimorum et ethologorum
similitudo, sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magno opere fugienda est.
Qui igitur distinguemus a Crasso, a Catulo, a ceteris familiarem vestrum
Granium aut Vargulam amicum meum? Non me hercule in mentem mihi quidem venit:
sunt enim dicaces; Granio quidem nemo dicacior. Hoc, opinor, primum, ne,
quotienscumque potuerit dictum dici, necesse habeamus dicere.
[245] Pusillus testis processit. "Licet"
inquit "rogare?" Philippus. Tum
quaesitor properans "modo breviter." Hic ille
"non accusabis: perpusillum rogabo." Ridicule. Sed
sedebat iudex L. Aurifex brevior ipse quam testis etiam: omnis est risus in
iudicem conversus; visum est totum scurrile ridiculum. Ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis, quamvis sint
bella, sunt tamen ipso genere scurrilia; [246] ut iste, qui se vult dicacem et
me hercule est, Appius, sed non numquam in hoc vitium scurrile delabitur. "Cenabo" inquit "apud te," huic lusco familiari
meo, C. Sextio; "uni enim locum esse video." Est
hoc scurrile, et quod sine causa lacessivit et tamen id dixit, quod in omnis
luscos conveniret; ea, quia meditata putantur esse, minus ridentur: illud
egregium Sexti et ex tempore "manus lava" inquit "et cena."
[247] Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis
moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent oratorem a scurra, et
quod nos cum causa dicimus, non ut ridiculi videamur, sed ut proficiamus
aliquid, illi totum diem et sine causa. Quid enim est Vargula adsecutus, cum
eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo complexus esset "puer,
abige muscas"? Risum quaesivit, qui est mea sententia vel tenuissimus
ingeni fructus. Tempus igitur dicendi prudentia et gravitate
moderabimur; quarum utinam artem aliquam haberemus! Sed
domina natura est.
|