[LXI]
[248] Nunc exponamus genera ipsa summatim, quae risum maxime
moveant. Haec igitur sit prima partitio, quod facete dicatur, id
alias in re habere, alias in verbo facetias; maxime autem homines delectari, si
quando risus coniuncte re verboque moveatur. Sed hoc
mementote, quoscumque locos attingam, unde ridicula ducantur, ex eisdem locis
fere etiam gravis sententias posse duci: tantum interest, quod gravitas
honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur,
velut eisdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari.
Ridiculum est illud Neronianum vetus in furaci servo: solum
esse, cui domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in bono servo
dici solet. [249] Sed hoc eisdem <etiam> verbis; ex
eisdem [autem] locis [nascuntur] omnia. Nam quod Sp. Carvilio graviter
claudicanti ex vulnere ob rem publicam accepto et ob eam causam verecundanti in
publicum prodire mater dixit "quin prodis, mi Spuri? Quotienscumque gradum
facies, totiens tibi tuarum virtutum veniat in mentem," praeclarum et
grave est: quod Calvino Glaucia claudicanti "ubi est vetus illud: num
claudicat? At hic clodicat"! Hoc ridiculum est; et utrumque
ex eo, quod in claudicatione animadverti potuit, est ductum. "Quid
hoc Navio ignavius?" Severe Scipio; at in male olentem "video me
a te circumveniri" subridicule Philippus; at utrumque genus continet verbi
ad litteram immutati similitudo. [250] Ex ambiguo dicta
vel argutissima putantur, sed non semper in ioco, saepe etiam in gravitate
versantur. Africano illi superiori coronam sibi in convivio ad caput accommodanti,
cum ea saepius rumperetur, P. Licinius Varus "noli mirari," inquit
"si non convenit, caput enim magnum est": et laudabile et honestum;
at ex eodem genere est "Calvo satis est, quod dicit parum." Ne multa:
nullum genus est ioci, quo non ex eodem severa et gravia sumantur.
[251] Atque hoc etiam animadvertendum est, non esse omnia
ridicula faceta. Quid enim potest esse tam ridiculum quam sannio est? Sed ore,
vultu, [imitandis moribus,] voce, denique corpore ridetur ipso; salsum hunc possum
dicere atque ita, non ut eius modi oratorem esse velim, sed ut mimum.
|