[LXVI]
[264]
Ac verborum quidem genera, quae essent faceta, dixisse me puto; rerum plura
sunt, eaque magis, ut dixi ante, ridentur; in quibus est narratio, res sane
difficilis; exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et
veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi
proprium est, subturpia; cuius exemplum, ut brevissimum, sit sane illud, quod
ante posui, Crassi de Memmio. Et ad hoc genus ascribamus etiam
narrationes apologorum. [265] Trahitur etiam aliquid ex
historia, ut, cum Sex. Titius se Cassandram esse diceret, "multos"
inquit Antonius "possum tuos Aiaces Oileos nominare." Est etiam ex
similitudine, quae aut conlationem habet aut tamquam imaginem: conlationem, ut
ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam
dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret,"erras,"
inquit "Scaure; ego enim Magium non conservasse dico, sed tamquam nudus
nuces legeret, in ventre abstulisse"; ut illud M. Cicero senex, huius viri
optimi, nostri familiaris, pater,"nostros homines similis esse Syrorum
venalium: ut quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum." [266] Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere
in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine
turpioris: ut meum illud in Helvium Manciam "iam ostendam cuius modi
sis," cum ille "ostende, quaeso"; demonstravi digito pictum Gallum
in Marian scuto Cimbrico sub Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus;
risus est commotus; nihil tam Manciae simile visum est; ut cum Tito Pinario
mentum in dicendo intorquenti: "tum ut diceret, si quid vellet, si nucem
fregisset." [267] Etiam illa, quae
minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem efferuntur; velut tu,
Crasse, in contione: "ita sibi ipsum magnum videri Memmium, ut in forum
descendens caput ad fornicem Fabianum demitteret"; ex quo genere etiam
illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur cum C. Metello,
dixisse dicitur: "si quintum pareret mater eius, asinum fuisse
parituram." [268] Arguta etiam significatio est, cum
parva re et saepe verbo res obscura et latens inlustratur; ut, cum C. Fabricio
P. Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et
bonus imperator, gratias ageret quod se homo inimicus consulem fecisset, bello
praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias agas," inquit
"si malui compilari quam venire"; ut Asello Africanus obicienti
lustrum illud infelix, "noli" inquit "mirari; is enim, qui te ex
aerariis exemit, lustrum condidit et taurum immolavit." [Tacita suspicio est, ut religione
civitatem obstrinxisse videatur Mummius, quod Asellum ignominia levarit.]
|