[LXVII]
[269] Vrbana etiam
dissimulatio est, cum alia dicuntur ac sentias, non illo genere, de quo ante
dixi, cum contraria dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis severe
ludas, cum aliter sentias ac loquare; ut noster Scaevola vola Septumuleio illi
Anagnino, cui pro C. Gracchi capite erat aurum repensum, roganti, ut se in
Asiam praefectum duceret "quid tibi vis," inquit "insane? Tanta malorum est multitudo civium, ut tibi ego hoc confirmem,
si Romae manseris, te paucis annis ad maximas pecunias esse venturum." [270] In hoc genere
Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit fuisse egregium et
Graeco eum verbo appellat eirona; sed, uti ei ferunt, qui melius haec norunt,
Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque longe lepore et humanitate
omnibus praestitisse. Genus est perelegans et cum gravitate
salsum cumque oratoriis dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum. [271] Et
hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non maiora forensium
actionum quam omnium sermonum condimenta sunt. Nam sicut quod
apud Catonem est - qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla
ponuntur - per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere "P.
Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic profecto se res habet, nullum
ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari. [272] Sed redeo ad
cetera. Est huic finitimum dissimulationi, cum
honesto verbo vitiosa res appellatur; ut cum Africanus censor tribu movebat eum
centurionem, qui in Pauli pugna non adfuerat, cum ille se custodiae causa
diceret in castris remansisse quaereretque, cur ab eo notaretur, "non
amo" inquit "nimium diligentis." [273]
Acutum etiam illud est, cum ex alterius oratione aliud excipias atque ille
vult; ut Salinatori Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen Livius retinuisset
multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum aliquot post annis Maximus id
oppidum recepisset rogaretque eum Salinator, ut meminisset opera sua se
Tarentum recepisse, "quidni" inquit "meminerim? Numquam enim recepissem, nisi tu perdidisses." [274] Sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso
nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed etiam quodam modo
nobis: homo fatuus, postquam rem habere coepit, est emortuus. Et quid est tibi ista mulier? Vxor.
Similis me dius fidius. Et quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus.
|