[LXIX]
[278] Salsa sunt
etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi
illud, cui cum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem suam
suspendisse se de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista
arbore quos seram surculos." In
eodem genere est, quod Catulus dixit cuidam oratori malo: qui cum in epilogo
misericordiam se movisse putaret, postquam adsedit, rogavit hunc videreturne
misericordiam movisse, "ac magnam quidem," inquit "neminem enim
puto esse tam durum, cui non oratio tua misericordia digna visa sit." [279] Me tamen hercule etiam illa valde movent
stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum a moroso dicuntur; tum enim non
sal, sed natura ridetur; in quo, ut mihi videtur, persalsum illud est apud
Novium: "quid ploras, pater?" "Mirum
ni cantem: condemnatus sum." Huic
generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac lenti, ut, cum Cato
percussus esset ab eo, qui arcam ferebat, cum ille diceret "cave,"
rogavit "num quid aliud ferret praeter arcam." [280] Est etiam stultitiae salsa reprehensio,
ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum,
hominem nobilem, sed admodum stultum, "quaeso," inquit "praetor,
adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis." Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter
atque sunt, sed acute atque concinne; ut cum Scaurus accusaret Rutilium
ambitus, cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius
tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse, actum fide P.
Rutili; Rutilius autem, ante factum, post relatum; C. Canius, eques Romanus,
cum Rufo adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari: "quid
ergo?" inquit Scaurus; "Aemilius fecit, plectitur Rutilius."
|