[LXX] [281] Ridentur etiam discrepantia:
"quid huic abest nisi res et virtus?" Bella etiam est familiaris reprehensio
quasi errantis; ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis quiddam
ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto Scaevola gauderet neque
intellegeret contra suas tabulas esse iudicatum. [282] Huic similis est etiam
admonitio in consilio dando familiaris, ut cum patrono malo, cum vocem in
dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac
domum redisset, "perdam" inquit "vocem, si id fecero":
"melius est" inquit "quam reum." [283] Bellum etiam est, cum quid
cuique sit consentaneum dicitur; ut, cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex
eo, quod Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento
possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam duceretur,
accusator C. Memmius "vide," inquit "Scaure, mortuus rapitur, si
potes esse possessor." [284] Sed ex
his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem, cuius
innumerabilia sunt exempla, vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum
ageretur de agris publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui
a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est" inquit
"Luculli pecus illud; erratis"; - defendere Lucullum videbatur -
"ego liberum puto esse: qua libet pascitur." [285] Placet etiam
mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum
perculit: cum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mucium iudicem tulisset;
"eiero," inquit "iniquus est"; cum esset admurmuratum,
"ah," inquit "P. C., non ego mihi illum iniquum eiero, verum
omnibus." Ab
hoc vero Crasso nihil facetius: cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in
eum audisse dixisset, "potest fieri," inquit "Sile, ut is, unde
te audisse dicis, iratus dixerit." Adnuit Silus. "Potest etiam,
ut tu non recte intellexeris." Id quoque toto capite adnuit, ut se
Crasso daret. "Potest
etiam fieri," inquit "ut omnino, quod te audisse dicis, numquam
audieris." Hoc
ita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret. Huius generis est
plenus Novius, cuius iocus est familiaris "sapiens si algebis,
tremes" et alia permulta.
|