[LXXIII] An haec,
ut sunt contemnenda, contemnitis?" "Minime" inquit ille "sed
Caesar de isto ipso quiddam velle dicere videbatur." "Me vero libente" inquit Antonius "dixerit sive
refellendi causa sive quaerendi." [296]
Tum Iulius "ego me hercule," inquit "Antoni, semper is fui, qui
de te oratore sic praedicarem, unum te in dicendo mihi videri tectissimum
propriumque hoc esse laudis tuae nihil a te umquam esse dictum, quod obesset
ei, pro quo diceres; idque memoria teneo, cum mihi sermo cum hoc Crasso, multis
audientibus, esset institutus Crassusque plurimis verbis eloquentiam laudaret
tuam, dixisse me cum ceteris tuis laudibus hanc esse vel maximam quod non solum
quod opus esset diceres, sed etiam quod non opus esset non diceres; [297] tum illum mihi respondere memini, cetera
in te summe esse laudanda, illud vero improbi esse hominis et perfidiosi,
dicere quod alienum esset et noceret ei, pro quo quisque diceret; qua re non
sibi eum disertum, qui id non faceret, videri, sed improbum, qui faceret. Nunc, si tibi videtur, Antoni, demonstres velim, qua re tu hoc
ita magnum putes nihil in causa mali facere, ut nihil tibi in oratore maius
esse videatur."
|