[LXXV]
[303] Hoc Crassus non
putat nisi perfidia accidere posse; ego autem saepissime video in causis
aliquid mali facere homines minime malos. Quid,
illud, quod supra dixi, solere me cedere et, ut planius dicam, fugere ea, quae
valde causam meam premerent, cum id non faciunt alii versanturque in hostium
castris ac sua praesidia dimittunt, mediocriterne causis nocent, cum aut adversariorum
adiumenta confirmant aut ea, quae sanare nequeunt, exulcerant? [304] Quid, cum personarum, quas defendunt,
rationem non habent, si, quae sunt in eis invidiosa, non mitigant extenuando,
sed laudando et efferendo invidiosiora faciunt, quantum est in eo tandem mali? Quid, si in homines caros iudicibusque iucundos sine ulla
praemunitione orationis acerbius et contumeliosius invehare, nonne a te iudices
abalienes? [305] Quid, si, quae
vitia aut incommoda sunt in aliquo iudice uno aut pluribus, ea tu in
adversariis exprobrando non intellegas te in iudices invehi, mediocrene
peccatum est? Quid, si, cum pro altero dicas, litem
tuam facias aut laesus efferare iracundia, causam relinquas, nihilne noceas? In quo ego, non quo libenter male audiam, sed quia causam non
libenter relinquo, nimium patiens et lentus existimor; ut, cum te ipsum,
Sulpici, obiurgabam, quod ministratorem peteres, non adversarium; ex quo etiam
illud adsequor, ut, si quis mihi male dicat, petulans aut plane insanus esse
videatur. [306] In ipsis autem
argumentis si quid posueris aut aperte falsum aut ei, quod dixeris dicturusve
sis, contrarium aut genere ipso remotum ab usu iudiciorum ac foro, nihilne
noceas? Quid multa? Omnis
cura mea solet in hoc versari semper - dicam enim saepius - si possim ut boni
efficiam aliquid dicendo; sin id minus, ut certe ne quid mali.
|