[LXXVIII]
Principia autem dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sententiis,
apta verbis, tum vero causarum propria esse debent; prima est enim quasi
cognitio et commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum, qui
audit, permulcere atque allicere debet; [316]
in quo admirari soleo non equidem istos, qui nullam huic rei operam dederunt,
sed hominem in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet surgere
ad dicendum, ut quod primum verbum habiturus sit, nesciat; et ait idem, cum
bracchium concalfecerit, tum se solere pugnare; neque attendit eos ipsos, unde
hoc simile ducat, primas illas hastas ita iactare leniter, ut et venustati vel
maxime serviant et reliquis viribus suis consulant. [317]
Nec est dubium, quin exordium dicendi vehemens et pugnax non saepe esse debeat;
sed si in ipso illo gladiatorio vitae certamine, quo ferro decernitur, tamen
ante congressum multa fiunt, quae non ad vulnus, sed ad speciem valere
videantur, quanto hoc magis in oratione est spectandum, in qua non vis potius
quam delectatio postulatur! Nihil
est denique in natura rerum omnium, quod se universum profundat et quod totum
repente evolvat; sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur acerrime, lenioribus
principiis natura ipsa praetexuit. [318]
Haec autem in dicendo non extrinsecus alicunde quaerenda, sed ex ipsis
visceribus causae sumenda sunt; idcirco tota causa pertemptata atque perspecta,
locis omnibus inventis atque instructis considerandum est quo principio sit
utendum. [319] Sic et facile
reperientur; sumentur enim ex eis rebus, quae erunt uberrimae vel in argumentis
vel in eis partibus, ad quas dixi digredi saepe oportere; [ita] et momenti
aliquid adferent, cum erunt paene ex intima defensione deprompta, et apparebit
ea non modo non esse communia nec in alias causas posse transferri, sed penitus
ex ea causa quae [tum] agatur, effloruisse.
|