[LXXX]
[325] Conexum autem
ita sit principium consequenti orationi, ut non tamquam citharoedi prooemium
adfictum aliquid, sed cohaerens cum omni corpore membrum esse videatur. Nam non nulli, cum illud meditati ediderunt, sic ad reliqua
transeunt, ut audientiam fieri sibi non velle videantur. Atque eius modi illa prolusio debet
esse, non ut Samnitium, qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando
nihil utuntur, sed ut ipsis sententiis, quibus proluserint, vel pugnare
possint.
[326] Narrare vero rem
quod breviter iubent, si brevitas appellanda est, cum verbum nullum redundat,
brevis est L. Crassi oratio; sin tum est brevitas, cum tantum verborum est
quantum necesse est, aliquando id opus est; sed saepe obest vel maxime in
narrando, non solum quod obscuritatem adfert, sed etiam quod eam virtutem, quae
narrationis est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata sit, tollit. Videant
illa nam is postquam excessit ex ephebis ... [327] quam longa est narratio! Mores
adulescentis ipsius et servilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et forma et
lamentatio sororis, reliqua pervarie iucundeque narrantur. Quod
si hanc brevitatem quaesisset: effertur, imus, ad sepulcrum venimus, in ignem
imposita est, [fere] decem versiculis totum conficere potuisset; quamquam hoc
ipsum "effertur, imus," concisum est ita, ut non brevitati servitum
sit, sed magis venustati. [328]
Quod si nihil fuisset, nisi "in ignem imposita est," tamen res tota
cognosci facile potuisset. Sed
et festivitatem habet narratio distincta personis et interpuncta sermonibus, et
est et probabilius, quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit
exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si constituitur aliquando ac
non ista brevitate percurritur. [329]
Apertam enim narrationem tam esse oportet quam cetera; sed hoc magis in hac
elaborandum est, quod et difficilius est non esse obscurum in re narranda quam
aut in principio aut in argumentando aut in perorando; et maiore etiam periculo
haec pars orationis obscura est quam ceterae, vel quia, si quo alio in loco est
dictum quid obscurius, tantum id perit, quod ita dictum est, narratio obscura
totam occaecat orationem; vel quod alia possis, semel si obscurius dixeris,
dicere alio loco planius, narrationis unus est in causa locus. Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis, si ordine
temporum servato, si non interrupte narrabitur.
|