[LXXXI]
[330]
Sed quando utendum sit aut non sit narratione, id est consili; neque enim si
nota res est nec dubium quid gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius
narravit, nisi si refellemus; ac si quando erit narrandum, nec illa, quae
suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt, acriter persequemur et,
quicquid potuerit, detrahemus; ne illud, quod Crassus, si quando fiat, perfidia,
non stultitia fieri putat, ut causae noceamus, accidat. Nam ad
summam totius causae pertinet, caute an contra demonstrata res sit, quod omnis
orationis reliquae fons est narratio.
[331] Sequitur, ut causa ponatur, in quo
videndum est, quid in controversiam veniat; tum suggerenda sunt firmamenta
causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confirmandis. Namque una in causis ratio quaedam est eius orationis, quae ad
probandam argumentationem valet; ea autem et confirmationem et reprehensionem
quaerit; sed quia neque reprehendi, quae contra dicuntur, possunt, nisi tua
confirmes, neque haec confirmari, nisi illa reprehendas, idcirco haec et natura
et utilitate et tractatione coniuncta sunt. [332] Omnia autem
concludenda sunt plerumque rebus augendis vel inflammando iudice vel mitigando;
omniaque cum superioribus orationis locis tum maxime extremo ad mentis iudicum
quam maxime permovendas et ad utilitatem nostram vocandas conferenda sunt.
[333] Neque sane iam causa videtur esse cur
secernamus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus,
sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere aliquid aut dissuadere
gravissimae mihi personae videtur esse; nam et sapientis est consilium explicare
suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere, auctoritate
probare, oratione persuadere possis.
|