[LXXXII]
Atque haec in senatu minore apparatu agenda sunt; sapiens enim est consilium multisque
aliis dicendi relinquendus locus, vitanda etiam ingeni ostentationis suspicio: [334] contio capit omnem vim orationis et
gravitatem varietatemque desiderat. Ergo
in suadendo nihil est optabilius quam dignitas; nam qui utilitatem petit, non
quid maxime velit suasor, sed quid interdum magis sequatur, videt. Nemo est enim, praesertim in tam clara civitate, quin putet
expetendam maxime dignitatem, sed vincit utilitas plerumque, cum subest ille
timor ea neglecta ne dignitatem quidem posse retineri. [335] Controversia autem est inter hominum
sententias aut in illo, utrum sit utilius; aut etiam, cum id convenit,
certatur, utrum honestati potius an utilitati consulendum sit; quae quia
pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendet, enumerabit commoda
pacis, opum, potentiae, vectigalium, praesidi militum, ceterarum rerum, quarum
fructum utilitate metimur, itemque incommoda contrariorum; qui ad dignitatem
impellit, maiorum exempla, quae erant vel cum periculo gloriosa, conliget,
posteritatis immortalem memoriam augebit, utilitatem ex laude nasci defendet
semperque eam cum dignitate esse coniunctam. [336]
Sed quid fieri possit aut non possit quidque etiam sit necesse aut non sit, in
utraque re maxime est quaerendum; inciditur enim omnis [iam] deliberatio, si
intellegitur non posse fieri aut si necessitas adfertur; et qui id docuit non
videntibus aliis, is plurimum vidit. [337]
Ad consilium autem de re publica dandum caput est nosse rem publicam; ad
dicendum vero probabiliter nosse mores civitatis, qui quia crebro mutantur,
genus quoque orationis est saepe mutandum; et quamquam una fere vis est
eloquentiae, tamen quia summa dignitas est populi, gravissima causa rei
publicae, maximi motus multitudinis, genus quoque dicendi grandius quoddam et
inlustrius esse adhibendum videtur; maximaque pars orationis admovenda est ad
animorum motus non numquam aut cohortatione aut commemoratione aliqua aut in
spem aut in metum aut ad cupiditatem aut ad gloriam concitandos, saepe etiam a
temeritate, iracundia, spe, iniuria, invidia, crudelitate revocandos.
|