[LXXXIII]
[338] Fit autem ut,
quia maxima quasi oratoris scaena videatur contionis esse, natura ipsa ad ornatius
dicendi genus excitemur; habet enim multitudo vim quandam talem, ut, quem ad
modum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens
esse non possit. [339] Et cum sint
populares multi variique lapsus, vitanda est acclamatio adversa populi, quae
aut orationis peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter, si turpiter,
si sordide, si quo animi vitio dictum esse aliquid videtur, aut hominum
offensione vel invidia, quae aut iusta est aut ex criminatione atque fama, aut
res si displicet, aut si est in aliquo motu suae cupiditatis aut metus
multitudo. His quattuor causis totidem medicinae
opponuntur: tum obiurgatio, si est auctoritas; tum admonitio quasi lenior
obiurgatio; tum promissio, si audierint, probaturos; tum deprecatio, quod est
infirmum, sed non numquam utile. [340]
Nullo autem loco plus facetiae prosunt et celeritas et breve aliquod dictum nec
sine dignitate et cum lepore; nihil enim tam facile quam multitudo a tristitia
et saepe ab acerbitate commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur.
|