[IV]
[13] Ac ne illud
quidem vere dici potest aut pluris ceteris inservire aut maiore delectatione
aut spe uberiore aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoveri. Atque ut omittam Graeciam, quae semper eloquentiae princeps esse
voluit, atque illas omnium doctrinarum inventrices Athenas, in quibus summa
dicendi vis et inventa est et perfecta, in hac ipsa civitate profecto nulla
umquam vehementius quam eloquentiae studia viguerunt. [14]
Nam postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium
confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio
omni enitendum putavit; ac primo quidem totius rationis ignari, qui neque
exercitationis ullam vim neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur,
tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, consequebantur; post autem
auditis oratoribus Graecis cognitisque eorum litteris adhibitisque doctoribus
incredibili quodam nostri homines discendi studio flagraverunt. [15] Excitabat eos magnitudo, varietas
multitudoque in omni genere causarum, ut ad eam doctrinam, quam suo quisque
studio consecutus esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum
praecepta superaret; erant autem huic studio maxima, quae nunc quoque sunt,
eita praemia vel ad gratiam vel ad opes vel ad dignitatem; ingenia vero, ut
multis rebus possumus iudicare, nostrorum hominum multum ceteris hominibus
omnium gentium praestiterunt. [16]
Quibus de causis quis non iure miretur ex omni memoria aetatum, temporum,
civitatum tam exiguum oratorum numerum inveniri? Sed
enim maius est hoc quiddam quam homines opinantur, et pluribus ex artibus
studiisque conlectum.
|