[LXXXVI]
"Perge vero," inquit Crassus "libenter enim te cognitum iam
artificem aliquandoque evolutum illis integumentis dissimulationis tuae
nudatumque perspicio; et quod mihi nihil aut [quod] non multum relinquis,
percommode facis estque mihi gratum." [351]
"Iam istuc, quantum tibi ego reliquerim," inquit Antonius "erit
in tua potestate; si enim vere agere volueris, omnia tibi relinquo; sin
dissimulare, tu quem ad modum his satis facias, videris. Sed, ut ad rem redeam, non sum tanto ego" inquit
"ingenio, quanto Themistocles fuit, ut oblivionis artem quam memoriae
malim; gratiamque habeo Simonidi illi Cio, quem primum ferunt artem memoriae
protulisse. [352] Dicunt enim, cum
cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et
nobilem cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi
causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum
sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo
carmine daturum; reliquum a suis Tyndaridis, quos aeque laudasset, peteret, si
ei videretur. [353] Paulo post esse
ferunt nuntiatum Simonidi, ut prodiret; iuvenis stare ad ianuam duo quosdam,
qui eum magno opere evocarent; surrexisse illum, prodisse, vidisse neminem: hoc
interim spatio conclave illud, ubi epularetur Scopas, concidisse; ea ruina
ipsum cum cognatis oppressum suis interisse: quos cum humare vellent sui neque
possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, quod
meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator unius cuiusque
sepeliendi fuisse; hac tum re admonitus invenisse fertur ordinem esse maxime,
qui memoriae lumen adferret. [354]
Itaque eis, qui hanc partem ingeni exercerent, locos esse capiendos et ea, quae
memoria tenere vellent effingenda animo atque in eis locis conlocanda; sic
fore, ut ordinem rerum locorum ordo conservaret, res autem ipsas rerum effigies
notaret atque ut locis pro cera, simulacris pro litteris uteremur.
|