[LXXXVII]
[355] Qui sit autem
oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid me attinet dicere? Tenere, quae didiceris in accipienda causa, quae ipse cogitaris?
Omnis fixas esse in animo sententias? Omnem descriptum verborum apparatum? Ita audire vel eum, unde discas, vel eum, cui respondendum sit,
ut illi non infundere in auris tuas orationem, sed in animo videantur
inscribere? Itaque soli qui memoria vigent, sciunt
quid et quatenus et quo modo dicturi sint, quid responderint, quid supersit:
eidemque multa ex aliis causis aliquando a se acta, multa ab aliis audita
meminerunt. [356] Qua re confiteor
equidem huius boni naturam esse principem, sicut earum rerum, de quibus ante locutus
sum, omnium; sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et similitudo
est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius in ingeniis nostris pars nulla
sit, pariat et procreet, verum ut ea, quae sunt orta iam in nobis et procreata,
educet atque confirmet; [357] verum
tamen neque tam acri memoria fere quisquam est, ut, non dispositis notatisque
rebus, ordinem verborum omnium aut sententiarum complectatur, neque vero tam
hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione adiuvetur. Vidit enim hoc prudenter sive Simonides sive alius quis invenit,
ea maxime animis effingi nostris, quae essent a sensu tradita atque impressa;
acerrimum autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum videndi; qua re
facillime animo teneri posse ea, quae perciperentur auribus aut cogitatione, si
etiam commendatione oculorum animis traderentur; ut res caecas et ab aspectus
iudicio remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret, ut ea, quae
cogitando complecti vix possemus, intuendo quasi teneremus. [358] His autem formis atque corporibus, sicut
omnibus, quae sub aspectum veniunt, [admonetur memoria nostra atque excitatur;]
sede opus est, etenim corpus intellegi sine loco non potest. Qua re ne in re nota et pervulgata multus et insolens sim, locis
est utendum multis, inlustribus? explicatis,
modicis intervallis; imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quae
occurrere celeriterque percutere animum possint; quam facultatem et exercitatio
dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum conversa et immutata
casibus aut traducta ex parte ad genus notatio et unius verbi imagine totius
sententiae informatio pictoris cuiusdam summi ratione et modo formarum
varietate locos distinguentis.
|