LIBER III
[I]
[1] Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem referre et
mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputationem Crassus habuisset,
acerba sane recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit. Nam
illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi
morte exstincta subita est vix diebus decem post eum diem, qui hoc et superiore
libro continetur. [2] Vt enim Romam rediit extremo ludorum
scaenicorum die, vehementer commotus oratione ea, quae ferebatur habita esse in
contione a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse aliud consilium;
illo senatu se rem publicam gerere non posse, mane Idibus Septembribus et ille
et senatus frequens vocatu Drusi in curiam venit; ibi cum Drusus multa de
Philippo questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod in eum ordinem
consul tam graviter in contione esset invectus. [3] Hic, ut
saepe inter homines sapientissimos constare vidi, quamquam hoc Crasso, cum
aliquid accuratius dixisset, semper fere contigisset, ut numquam dixisse melius
putaretur, tamen omnium consensu sic esse tum iudicatum ceteros a Crasso semper
omnis, illo autem die etiam ipsum a se superatum. Deploravit enim casum atque
orbitatem senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens bonus aut tutor
fidelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefario praedone diriperetur
patrimonium dignitatis; neque vero esse mirandum, si, cum suis consiliis rem
publicam profligasset, consilium senatus a re publica repudiaret.
[4] Hic cum homini et vehementi et diserto et in primis forti
ad resistendum Philippo quasi quasdam verborum faces admovisset, non tulit ille
et graviter exarsit pigneribusque ablatis io Crassum instituit coercere. Quo
quidem ipso in loco multa a Crasso divinitus dicta esse ferebantur, cum sibi
illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset. "An
tu, cum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignere putaris eamque in
conspectu populi Romani concideris, me his existimas pigneribus terreri? Non tibi illa sunt caedenda, si L. Crassum vis coercere: haec tibi est
incidenda lingua, qua vel evulsa spiritu ipso libidinem tuam libertas mea
refutabit."
|