[II] [5]
Permulta tum vehementissima contentione animi, ingeni, virium ab eo dicta esse
constabat sententiamque eam, quam senatus frequens secutus est ornatissimis et
gravissimis verbis, ut populo Romano satis fieret, numquam senatus neque
consilium rei publicae neque fidem defuisse ab eo dictam et eundem, id quod in
auctoritatibus perscriptis exstat, scribendo adfuisse. [6]
Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi exspectantes
post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille
postremum, institisset, contueremur: namque tum latus ei dicenti condoluisse
sudoremque multum consecutum esse audiebamus; ex quo cum cohorruisset, cum
febri domum rediit dieque septimo lateris dolore consumptus est.
[7] O fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanis
nostras contentiones, quae medio in spatio saepe franguntur et corruunt aut
ante in ipso cursu obruuntur, quam portum conspicere potuerunt! Nam quam diu
Crassi fuit ambitionis labore vita districta, tam diu privatis magis officiis
et ingeni laude floruit quam fructu amplitudinis aut rei publicae dignitate;
qui autem annus ei primus ab honorum perfunctione aditum omnium concessu ad
summam auctoritatem dabat, is eius omnem spem atque omnia vitae consilia morte
pervertit. [8] Fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriae,
grave bonis omnibus; sed ei tamen rem publicam casus secuti sunt, ut mihi non
erepta L. Crasso a dis immortalibus vita, sed donata mors esse videatur. Non
vidit flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia senatum, non sceleris
nefarii principes civitatis reos, non luctum filiae, non exsilium generi, non
acerbissimam C. Mari fugam, non illam post reditum eius caedem omnium
crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam civitatem? in qua ipse florentissima multum omnibus [gloria] praestitisset.
|