[III]
[9] Et quoniam attigi cogitatione vim varietatemque fortunae,
non vagabitur oratio mea longius atque eis fere ipsis definietur viris, qui hoc
sermone, quem referre suscepimus, continentur. Quis enim non iure
beatam L. Crassi mortem illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, cum
horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere conlocuti sunt, eventum recordatus?
Tenemus enim memoria Q. Catulum, virum omni laude praestantem,
cum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur, esse
coactum, ut vita se ipse privaret. [10] Iam M. Antoni in
eis ipsis rostris, in quibus ille rem publicam constantissime consul defenderat
quaeque censor imperatoriis manubiis ornarat, positum caput illud fuit, a quo
erant multorum [civium] capita servata; neque vero longe ab eo C. Iuli caput
hospitis Etrusci scelere proditum cum L. Iuli fratris capite iacuit, ut ille,
qui haec non vidit, et vixisse cum re publica pariter et cum illa simul
exstinctus esse videatur. Neque enim propinquum suum, maximi animi virum, P.
Crassum, suapte interfectum manu neque conlegae sui, pontificis maximi,
sanguine simulacrum Vestae respersum esse vidit; cui maerori, qua mente ille in
patriam fuit, etiam C. Carbonis, inimicissimi hominis, eodem illo die mors
fuisset nefaria; [11] non vidit eorum ipsorum, qui tum
adulescentes Crasso se dicarant, horribilis miserosque casus; ex quibus [C.]
Cotta, quem ille florentem reliquerat, paucis diebus post mortem Crassi
depulsus per invidiam tribunatu non multis ab eo tempore mensibus eiectus est e
civitate; Sulpicius autem, qui in eadem invidiae flamma fuisset, quibuscum
privatus coniunctissime vixerat, hos in tribunatu spoliare instituit omni
dignitate; cui quidem ad summam gloriam eloquentiae efflorescenti ferro erepta
vita est et poena temeritatis non sine magno rei publicae malo constituta.
[12] Ego vero te, Crasse, cum vitae flore tum mortis
opportunitate divino consilio et ornatum et exstinctum esse arbitror; nam tibi
aut pro virtute animi constantiaque tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas
aut, si qua te fortuna ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum
patriae spectatorem coegisset; neque solum tibi improborum dominatus, sed etiam
propter admixtam civium caedem bonorum victoria maerori fuisset.
|