[IV]
[13] Mihi quidem, Quinte frater, et eorum casus, de quibus
ante dixi, et ea, quae nosmet ipsi ob amorem in rem publicam incredibilem et
singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia saepe tua vera ac
sapiens videri solet, qui propter tot tantos tam praecipitisque casus clarissimorum
hominum atque optimorum virorum me semper ab omni contentione ac dimicatione
[animi] revocasti. [14] Sed quoniam haec iam neque in integro
nobis esse possunt et summi labores nostri magna compensati gloria mitigantur,
pergamus ad ea solacia, quae non modo sedatis molestiis iucunda, sed etiam
haerentibus salutaria nobis esse possint, sermonemque L. Crassi reliquum ac
paene postremum memoriae prodamus, atque ei, si nequaquam parem illius ingenio,
at pro nostro tamen studio meritam gratiam debitamque referamus.
[15] Neque enim quisquam nostrum, cum libros Platonis
mirabiliter scriptos legit, in quibus omnibus fere Socrates exprimitur, non,
quamquam illa scripta sunt divinitus, tamen maius quiddam de illo, de quo
scripta sunt, suspicatur; quod item nos postulamus non a te quidem, qui nobis
omnia summa tribuis, sed a ceteris, qui haec in manus sument, maius ut quiddam
de L. Crasso, quam quantum a nobis exprimetur, suspicentur.
[16] Nos enim, qui ipsi sermoni non interfuissemus et quibus
C. Cotta tantum modo locos ac sententias huius disputationis tradidisset, quo
in genere orationis utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus in eorum
sermone adumbrare conati: quod si quis erit, qui ductus opinione vulgi aut
Antonium ieiuniorem aut Crassum pleniorem fuisse putet, quam quo modo a nobis
uterque inductus est, is erit ex eis, qui aut illos non audierit aut iudicare
non possit; nam fuit uterque, ut eui antea, cum studio atque ingenio et
doctrina praestans omnibus, tum in suo genere perfectus, ut neque in Antonio
deesset hic ornatus orationis neque in Crasso redundaret.
|