[V]
[17] Vt igitur ante meridiem discesserunt paulumque
requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud
tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse
seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in
cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera
quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo
recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim
recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas. Deinde cum
omnes inclinato iam in posmeridianum tempus die venissent ad Crassum,
"quid est, Crasse," inquit Iulius "imusne sessum? Etsi
admonitum venimus te, non flagitatum." [18]
Tum Crassus "an me tam impudentem esse existimatis, ut vobis hoc
praesertim munus putem me diutius posse debere?" "Quinam igitur"
inquit "ille locus? An in media silva placet? Est enim is maxime et opacus
et frigidus." "Sane,"
inquit Crassus "etenim est in eo loco sedes huic nostro non importuna
sermoni." Cum placuisset idem ceteris, in silvam venitur et ibi magna cum
audiendi exspectatione considitur.
[19] Tum Crassus
"cum auctoritas atque amicitia vestra tum Antoni facilitas eripuit"
inquit "mihi in optima mea causa libertatem recusandi: quamquam in
partienda disputatione nostra, cum sibi de eis, quae dici ab oratore oporteret,
sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem, quem ad modum illa ornari
oporteret, ea divisit, quae seiuncta esse non possunt. Nam cum
omnis ex re atque verbis constet oratio, neque verba sedem habere possunt, si
rem subtraxeris, neque res lumen, si verba semoveris. [20]
Ac mihi quidem veteres illi maius quiddam animo complexi plus multo etiam
vidisse videntur, quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest, qui
omnia haec, quae supra et subter, unum esse et una vi atque [una] consensione
naturae constricta esse dixerunt; nullum est enim genus rerum, quod aut avulsum
a ceteris per se ipsum constare aut quo cetera si careant, vim suam atque
aeternitatem conservare possint.
|