[VI]
[21] Sed si haec maior esse ratio videtur, quam ut hominum
possit sensu aut cogitatione comprehendi, est etiam illa Platonis vera et tibi,
Catule, certe non inaudita vox, omnem doctrinam harum ingenuarum et humanarum
artium uno quodam societatis vinculo contineri; ubi enim perspecta vis est
rationis eius, qua causae rerum atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium
quasi consensus doctrinarum concentusque reperitur. [22] Sed
si hoc quoque videtur esse altius, quam ut id nos humi strati suspicere
possimus? illud certe tamen, quod amplexi sumus, quod profitemur, quod
suscepimus, nosse et tenere debemus. Vna est enim, quod et ego
hesterno die dixi et aliquot locis antemeridiano sermone significavit Antonius,
eloquentia, quascumque in oras disputationis regionesve delata est; [23]
nam sive de caeli natura loquitur sive de terrae, sive de divina vi sive de
humana, sive ex inferiore loco sive ex aequo sive ex superiore, sive ut
impellat homines sive ut doceat sive ut deterreat sive ut concitet sive ut
reflectat sive ut incendat sive ut leniat, sive ad paucos sive ad multos sive
inter alienos sive cum suis sive secum, rivis est diducta oratio, non fontibus,
et, quocumque ingreditur, eodem est instructu ornatuque comitata.
[24] Sed quoniam oppressi iam sumus opinionibus non modo
vulgi, verum etiam hominum leviter eruditorum, qui, quae complecti tota
nequeunt, haec facilius divulsa et quasi discerpta contrectant, et qui tamquam
ab animo corpus, sic a sententiis verba seiungunt, quorum sine interitu fieri
neutrum potest, non suscipiam oratione mea plus quam mihi imponitur; tantum
significabo brevi neque verborum ornatum inveniri posse non partis expressisque
sententiis, neque esse ullam sententiam inlustrem sine luce verborum.
[25] Sed prius quam illa conor attingere, quibus orationem
ornari atque inluminari putem, proponam breviter quid sentiam de universo
genere dicendi.
|