[VII] Natura nulla
est, ut mihi videtur, quae non habeat in suo genere res compluris dissimilis
inter se, quae tamen consimili laude dignentur; nam et auribus multa
percipimus, quae etsi nos vocibus delectant, tamen ita sunt varia saepe, ut id,
quod proximum audias, iucundissimum esse videatur; et oculis conliguntur paene
innumerabiles voluptates, quae nos ita capiunt, ut unum sensum in dissimili
genere delectent; et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit
difficile iudicium excellentis maxime suavitatis. [26] Atque
hoc idem, quod est in naturis rerum, transferri potest etiam ad artis; una
fingendi est ars, in qua praestantes fuerunt Myro, Polyclitus, Lysippus, qui
omnes inter se dissimiles fuerunt, sed ita tamen, ut neminem sui velis esse
dissimilem; una est ars ratioque picturae, dissimillimique tamen inter se
Zeuxis, Aglaophon, Apelles, neque eorum quisquam est, cui quicquam in arte sua
deesse videatur. Et si hoc in his quasi mutis artibus est mirandum et tamen
verum, quanto admirabilius in oratione atque in lingua? Quae cum
in eisdem sententiis verbisque versetur, summas habet dissimilitudines; non
sic, ut alii vituperandi sint, sed ut ei, quos constet esse laudandos, in
dispari tamen genere laudentur. [27] Atque id primum in
poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum oratoribus: quam sunt inter
sese Ennius, Pacuvius Acciusque dissimiles, quam apud Graecos Aeschylus,
Sophocles, Euripides, quamquam omnibus par paene laus in dissimili scribendi
genere tribuitur! [28] Aspicite nunc eos homines atque
intuemini, quorum de facultate quaerimus [quid intersit inter oratorum studia
atque naturas]: suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides,
sonitum Aeschines, vim Demosthenes habuit. Quis eorum non egregius? Tamen quis
cuiusquam nisi sui similis? Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius,
asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum. Quis horum non
princeps temporibus illis fuit? Et suo tamen quisque in genere princeps.
|