[VIII]
[29] Sed quid ego vetera conquiram, cum mihi liceat uti
praesentibus exemplis atque vivis? Quid iucundius auribus nostris
umquam accidit huius oratione Catuli? Quae est pura sic, ut
Latine loqui paene solus videatur, sic autem gravis, ut in singulari dignitate
omnis tamen adsit humanitas ac lepos. Quid multa? Istum
audiens equidem sic iudicare soleo, quicquid aut addideris aut mutaris aut
detraxeris, vitiosius et deterius futurum. [30] Quid, noster hic
Caesar nonne novam quandam rationem attulit orationis et dicendi genus induxit
prope singulare? Quis umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis
remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate tractavit atque ita,
ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur?
[31] Ecce praesentes duo prope aequales Sulpicius et Cotta.
Quid iam inter se dissimile? Quid tam in suo genere praestans? Limatus
alter et subtilis, rem explicans propriis aptisque verbis; haeret in causa
semper et quid iudici probandum sit cum acutissime vidit, omissis ceteris
argumentis in eo mentem orationemque defigit; Sulpicius autem fortissimo quodam
animi impetu, plenissima et maxima voce, summa contentione corporis et
dignitate motus, verborum quoque ea gravitate et copia est, ut unus ad dicendum
instructissimus a natura esse videatur.
|