[IX]
[32] Ad nosmet ipsos iam revertor, quoniam sic fuimus semper
comparati, ut hominum sermonibus quasi in aliquod contentionis iudicium
vocaremur. Quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius? Cum ille is sit
orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam memet mei
paenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione coniungar. Videtisne, genus hoc
quod sit Antoni? Forte, vehemens, commotum in agendo, praemunitum
et ex omni parte causae saeptum, acre, acutum, enucleatum, in sua quaque re
commorans, honeste cedens, acriter insequens, terrens, supplicans, summa
orationis varietate, nulla nostrarum aurium satietate. [33]
Nos autem, quicumque in dicendo sumus, quoniam esse aliquo in numero vobis
videmur, certe tamen ab huius multum genere distamus; quod quale sit, non est
meum dicere, propterea quod minime sibi quisque notus est et difficillime de se
quisque sentit; sed tamen dissimilitudo intellegi potest et ex motus mei
mediocritate et ex eo, quod, quibus vestigiis primum institi, in eis fere soleo
perorare et quod aliquanto me maior in verbis [quam in sententiis] eligendis
labor et cura torquet verentem, ne, si paulo obsoletior fuerit oratio, non
digna exspectatione et silentio fuisse videatur. [34] Quod si
in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitudines sunt, tam certae res cuiusque
propriae et in ea varietate fere melius a deteriore facultate magis quam genere
distinguitur atque omne laudatur, quod in suo genere perfectum est, quid
censetis, si omnis, qui ubique sunt aut fuerunt oratores, amplecti voluerimus,
nonne fore ut, quot oratores, totidem paene reperiantur genera dicendi? Ex qua
mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi
formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea,
quae inter se discrepant, eisdem praeceptis atque una institutione formari. [35]
Quod non est ita, diligentissimeque hoc est eis, qui instituunt aliquos atque
erudiunt, videndum, quo sua quemque natura maxime ferre videatur. Etenim
videmus ex eodem quasi ludo [summorum in suo cuiusque genere artificum et
magistrorum] exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen laudandos, cum ad
cuiusque naturam institutio doctoris accommodaretur. [36]
Cuius est vel maxime insigne illud exemplum, ut ceteras artis omittamus, quod
dicebat Isocrates doctor singularis se calcaribus in Ephoro, contra autem in
Theopompo frenis uti solere: alterum enim exsultantem verborum audacia
reprimebat alterum cunctantem et quasi verecundantem incitabat. Neque eos
similis effecit inter se, sed tantum alteri adfinxit, de altero limavit, ut id
conformaret in utroque, quod utriusque natura pateretur.
|