[X]
[37] Haec eo mihi praedicenda fuerunt, ut si non omnia, quae
proponerentur a me, ad omnium vestrum studium et ad genus id, quod quisque
vestrum in dicendo probaret, adhaerescerent, id a me genus exprimi sentiretis,
quod maxime mihi ipsi probaretur.
Ergo haec et agenda sunt ab oratore,
quae explicavit Antonius, et dicenda quodam modo. Quinam igitur dicendi est
modus melior, nam de actione post videro, quam Latine, ut plane, ut ornate, ut
ad id, quodcumque agetur, apte congruenterque dicamus? [38]
Atque eorum quidem, quae duo prima dixi, rationem non arbitror exspectari a me
puri dilucidique sermonis, neque enim conamur docere eum dicere, qui loqui
nesciat; nec sperare, qui Latine non possit, hunc ornate esse dicturum; neque
vero, qui non dicat quod intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere.
Linquamus igitur haec, quae cognitionem habent facilem, usum necessarium. Nam alterum traditur litteris doctrinaque puerili, alterum adhibetur
ob eam causam, ut intellegatur quid quisque dicat, quod videmus ita esse
necessarium, ut tamen eo minus nihil esse possit. [39]
Sed omnis loquendi elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum, tamen
augetur legendis oratoribus et poetis; sunt enim illi veteres, qui ornare
nondum poterant ea, quae dicebant, omnes prope praeclare locuti; quorum sermone
adsuefacti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi Latine. Neque
tamen erit utendum verbis eis, quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi
quando ornandi causa parce, quod ostendam; sed usitatis ita poterit uti,
lectissimis ut utatur, is, qui in veteribus erit scriptis studiose et multum volutatus.
|