[XIII]
[48] Praetereamus igitur praecepta Latine loquendi quae
puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut
consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio veterum
oratorum et poetarum; neque vero in illo altero diutius commoremur, ut
disputemus, quibus rebus adsequi possimus, ut ea, quae dicamus, intellegantur:
[49] Latine scilicet dicendo, verbis usitatis ac proprie
demonstrantibus ea, quae significari ac declarari volemus, sine ambiguo verbo
aut sermone, non nimis longa continuatione verborum, non valde productis eis,
quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non discerptis
sententiis, non praeposteris temporibus, non confusis personis, non perturbato
ordine. Quid multa? Tam facilis est tota res, ut mihi permirum
saepe videatur, cum difficilius intellegatur, quid patronus velit dicere, quam
si ipse ille, qui patronum adhibet, de re sua diceret. [50]
Isti enim, qui ad nos causas deferunt, ita nos plerumque ipsi docent, ut non
desideres planius dici; easdem res autem simul ac Fufius aut vester aequalis
Pomponius agere coepit, non aeque quid dicant, nisi admodum attendi, intellego;
ita confusa est oratio, ita perturbata, nihil ut sit primum, nihil ut secundum,
tantaque insolentia ac turba verborum, ut oratio, quae lumen adhibere rebus
debet ea obscuritatem et tenebras adferat atque ut quodam modo ipsi sibi in
dicendo obstrepere videantur. [51] Verum, si placet, quoniam
haec satis spero vobis quidem certe maioribus molesta et putida videri, ad
reliqua aliquanto odiosiora pergamus."
|