[XIV] "Atqui
vides" inquit Antonius "quam alias res agamus [quam te inviti
audiamus], qui adduci possimus - de me enim conicio - relictis ut rebus omnibus
te sectemur; [te audiamus] ita de horridis rebus nitida, de ieiunis plena, de
pervulgatis nova quaedam est oratio tua." [52]
"Faciles enim," inquit "Antoni, partes eae fuerunt duae, quas
modo percucurri vel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque dicendi;
reliquae sunt magnae, implicatae, variae, graves, quibus omnis admiratio
ingeni, omnis laus eloquentiae continetur; nemo enim umquam est oratorem, quod
Latine loqueretur, admiratus; si est aliter, inrident neque eum oratorem tantum
modo, sed hominem non putant; nemo extulit eum verbis, qui ita dixisset, ut,
qui adessent, intellegerent quid diceret, sed contempsit eum, qui minus id
facere potuisset. [53] In quo igitur homines exhorrescunt?
Quem stupefacti dicentem intuentur? In quo exclamant? Quem deum, ut ita dicam, inter homines putant? Qui
distincte, qui explicate, qui abundanter, qui inluminate et rebus et verbis
dicunt et in ipsa oratione quasi quendam numerum versumque conficiunt, id est,
quod dico, ornate. Qui idem ita moderantur, ut rerum, ut
personarum dignitates ferunt, ei sunt in eo genere laudandi laudis, quod ego
aptum et congruens nomino. [54] Qui ita dicerent, eos
negavit adhuc se vidisse Antonius et eis hoc nomen dixit eloquentiae solis esse
tribuendum. Qua re omnis istos me auctore deridete atque
contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur, rhetorum praeceptis omnem
oratoriam vim complexos esse arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut
quid profiteantur intellegere potuerunt. Vero enim oratori,
quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei
subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata
esse debent. [55] Est enim eloquentia una quaedam de
summis virtutibus; quamquam sunt omnes virtutes aequales et pares, sed tamen
est specie alia magis alia formosa et inlustris, sicut haec vis, quae scientiam
complexa rerum sensa mentis et consilia sic verbis explicat, ut eos, qui
audiant, quocumque incubuerit, possit impellere; quae quo maior est vis, hoc
est magis probitate iungenda summaque prudentia; quarum virtutum expertibus si
dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem oratores effecerimus, sed
furentibus quaedam arma dederimus.
|