[XV]
[56] Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique rationem vimque
dicendi veteres Graeci sapientiam nominabant; hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci,
hinc Solones atque ab hac similitudine Coruncanii nostri, Fabricii, Catones,
Scipiones fuerunt, non tam fortasse docti, sed impetu mentis simili et
voluntate. Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad vitae
studia dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagoras, Democritus,
Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerunt;
quae vita propter tranquillitatem et propter ipsius scientiae suavitatem, qua
nihil est hominibus iucundius, pluris, quam utile fuit rebus publicis,
delectavit. [57] Itaque, ut ei studio se excellentissimis
ingeniis homines dediderunt, ex ea summa facultate vacui ac liberi temporis
multo plura, quam erat necesse, doctissimi homines otio nimio et ingeniis
uberrimis adfluentes curanda sibi esse ac quaerenda et investiganda duxerunt.
Nam vetus quidem illa doctrina eadem videtur et recte faciendi et bene dicendi
magistra; neque disiuncti doctores, sed eidem erant vivendi praeceptores atque
dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli iuveni
comitem esse datum dicit ad bellum, ut efficeret oratorem verborum actoremque
rerum. [58] Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano
adsueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut
ad tesseras conferunt aut etiam novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio
ludum, sic illi a negotiis publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut
voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad
musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici, novum sibi ipsi studium
ludumque pepererunt atque in eis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum
mentes ad humanitatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates
suas consumpserunt.
|