[XVII]
[62] Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates,
quorum alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit, deinde ab
Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socratico sermone maxime adamarat,
Cynici primum, deinde Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae
disputationes delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam ille et eius
posteri simpliciter defenderunt, hi, qui nunc voluptate omnia metiuntur, dum
verecundius id agunt, nec dignitati satis faciunt, quam non aspernantur, nec
voluptatem tuentur, quam amplexari volunt. Fuerunt etiam alia genera
philosophorum, qui se omnes fere Socraticos esse dicebant, Eretricorum,
Erilliorum, Megaricorum, Pyrrhoneorum; sed ea horum vi et disputationibus sunt
iam diu fracta et exstincta. [63] Ex illis autem quae
remanent, ea philosophia, quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera
videatur? procul abest tamen ab eo viro, quem quaerimus et quem auctorem
publici consili et regendae civitatis ducem et sententiae atque eloquentiae
principem in senatu, in populo, in causis publicis esse volumus. Nec
ulla tamen ei philosophiae fiet iniuria a nobis; non enim repelletur inde, quo
adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans
molliter et delicate nos avocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse
sapienter, hac praesertim re publica. [64] Verum ego non
quaero nunc, quae sit philosophia verissima, sed quae oratori coniuncta maxime;
qua re istos sine ulla contumelia dimittamus; sunt enim et boni viri et,
quoniam sibi ita videntur, beati; tantumque eos admoneamus, ut illud, etiam si
est verissimum, tacitum tamen tamquam mysterium teneant, quod negant versari in
re publica esse sapientis; nam si hoc nobis atque optimo cuique persuaserint,
non poterunt ipsi esse, id quod maxime cupiunt, otiosi.
|