[XVIII]
[65] Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen nec
eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt; atque hanc eis habeo
gratiam, quod soli ex omnibus eloquentiam virtutem ac sapientiam esse dixerunt.
Sed nimirum est in his, quod ab hoc, quem instruimus oratore, valde abhorreat;
vel quod omnis, qui sapientes non sint, servos, latrones, hostis, insanos esse
dicunt, neque tamen quemquam esse sapientem: valde autem est absurdum ei
contionem aut senatum aut ullum coetum hominum committere, cui nemo illorum,
qui adsint, sanus, nemo civis, nemo liber esse videatur. [66]
Accedit quod orationis etiam genus habent fortasse subtile et certe acutum,
sed, ut in oratore, exile, inusitatum, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum,
inane, ieiunum, ac tamen eius modi, quo uti ad vulgus nullo modo possit: alia
enim et bona et mala videntur Stoicis et ceteris civibus vel potius gentibus;
alia vis honoris, ignominiae, praemi, supplici; vere an secus nihil ad hoc
tempus; sed ea si sequamur, nullam umquam rem dicendo expedire possimus.
[67] Reliqui sunt Peripatetici et Academici; quamquam Academicorum
nomen est unum, sententiae duae; nam Speusippus Platonis sororis filius et
Xenocrates, qui Platonem audierat, et qui Xenocratem Polemo et Crantor, nihil
ab Aristotele, qui una audierat Platonem, magno opere dissensit; copia fortasse
et varietate dicendi pares non fuerunt: Arcesilas primum, qui Polemonem
audierat, ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis hoc maxime
adripuit, nihil esse certi quod aut sensibus aut animo percipi possit; quem
ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque
iudicium primumque instituisse - quamquam id fuit Socraticum maxime - non quid
ipse sentiret ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset,
disputare. [68] Hinc haec recentior Academia manavit, in qua
exstitit divina quadam celeritate ingeni dicendique copia Carneades; cuius ego
etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores certissimos laudare
possum et socerum meum Scaevolam, qui cum Romae audivit adulescens, et Q.
Metellum L. F. familiarem meum, clarissimum virum, qui illum a se adulescente
Athenis iam adfectum senectute multos dies auditum esse dicebat.
|