[XX]
[74] Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et
petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere
putetis. Ego enim sum is, qui cum summo studio patris in pueritia
doctus essem et in forum ingeni tantum, quantum ipse sentio, non tantum,
quantum [ipse] forsitan vobis videar, detulissem, non possim dicere me haec,
quae nunc complector, perinde, ut dicam discenda esse, didicisse; quippe qui
omnium maturrime ad publicas causas accesserim annosque natus unum et viginti
nobilissimum hominem et eloquentissimum in iudicium vocarim; cui disciplina
fuerit forum, magister usus et leges et instituta Populi Romani mosque maiorum.
[75] Paulum sitiens istarum artium, de quibus loquor,
gustavi, quaestor in Asia cum essem, aequalem fere meum ex Academia rhetorem
nactus, Metrodorum illum, de cuius memoria commemoravit Antonius; et inde
decedens Athenis, ubi ego diutius essem moratus, nisi Atheniensibus, quod
mysteria non referrent, ad quae biduo serius veneram, suscensuissem; qua re
hoc, quod complector tantam scientiam vimque doctrinae, non modo non pro me, sed
contra me est potius - non enim quid ego, sed quid orator possit disputo -
atque hos omnis, qui artis rhetoricas exponunt, perridiculos; scribunt enim de
litium genere et de principiis et de narrationibus; [76] illa
vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, virtutum, officiorum omnisque
naturae, quae mores hominum, quae animos, quae vitam continet, originem, vim
mutationesque teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam regat,
omniaque, ad quamcumque rem pertineant, ornate copioseque dicat.
[77] In quo genere nos quidem versamur tantum quantum
possumus, quantum ingenio, quantum mediocri doctrina, quantum usu valemus;
neque tamen istis, qui in una philosophia quasi tabernaculum vitae suae
conlocarunt, multum sane in disputatione concedimus.
|