[XXI]
[78] Quid enim meus familiaris C. Velleius adferre potest,
quam ob rem voluptas sit summum bonum, quod ego non copiosius possim vel
tutari, si velim, vel refellere ex illis locis, quos euit Antonius, hac dicendi
exercitatione, in qua Velleius est rudis, unus quisque nostrum versatus? Quid est, quod aut Sex. Pompeius aut duo Balbi aut meus amicus, qui
cum Panaetio vixit, M. Vigellius de virtute hominum Stoici possint dicere, qua
in disputatione ego his debeam aut vestrum quisquam concedere? [79]
Non est enim philosophia similis artium reliquarum: nam quid faciet in
geometria qui non didicerit? Quid in musicis? Aut taceat oportebit
aut ne sanus quidem iudicetur. Haec vero, quae sunt in
philosophia, ingeniis eruuntur ad id, quod in quoque veri simile est,
eliciendum acutis atque acribus eaque exercitata oratione poliuntur. Hic noster vulgaris orator, si minus erit doctus, at tamen in dicendo
exercitatus, hac ipsa exercitatione communi istos quidem [nostros] verberabit
neque se ab eis contemni ac despici sinet; [80] sin
aliquis exstiterit aliquando, qui Aristotelio more de omnibus rebus in utramque
partem possit dicere et in omni causa duas contrarias orationes, praeceptis
illius cognitis, explicare aut hoc Arcesilae modo et Carneadi contra omne, quod
propositum sit, disserat, quique ad eam rationem adiungat hunc [rhetoricum]
usum [moremque] exercitationemque dicendi, is sit verus, is perfectus, is solus
orator. Nam neque sine forensibus nervis satis
vehemens et gravis nec sine varietate doctrinae satis politus et sapiens esse
orator potest. [81] Qua re Coracem istum veterem
patiamur nos quidem pullos suos excludere in nido, qui evolent clamatores
odiosi ac molesti, Pamphilumque nescio quem sinamus in infulis tantam rem
tamquam puerilis delicias aliquas depingere; nosque ipsi hac tam exigua
disputatione hesterni et hodierni diei totum oratoris munus explicemus, dum
modo illa res tanta sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo [oratorum]
istorum umquam attigit, comprehensa esse videatur."
|