[XXII]
[82] Tum Catulus "haudquaquam hercule" inquit
"Crasse, mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel suavitatem vel
copiam; quem quidem antea natura rebar ita dicere, ut mihi non solum orator
summus, sed etiam sapientissimus homo viderere; nunc intellego illa te semper
etiam potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his hanc dicendi
copiam fluxisse. Sed
tamen cum omnis gradus aetatis recordor tuae cumque vitam tuam ac studia
considero, neque, quo tempore ista didiceris, video, nec magno opere te istis
studiis, hominibus, libris intellego deditum. Neque
tamen possum statuere, utrum magis mirer te illa, quae mihi persuades maxima
esse adiumenta, potuisse in tantis tuis occupationibus perdiscere? an, si non potueris, posse isto modo dicere." [83] Hic Crassus
"hoc tibi" inquit "Catule, primum persuadeas velim, me non multo
secus facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de histrione
dicendum. Negarem enim posse eum satis facere in gestu, nisi palaestram, nisi
saltare didicisset; neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset,
sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem. [84]
Similiter nunc de oratore vestro impulsu loquor, summo scilicet; semper enim,
quacumque de arte aut facultate quaeritur, de absoluta et perfecta quaeri
solet. Qua re si iam me vultis esse oratorem, si etiam sat bonum,
si bonum denique, non repugnabo; quid enim nunc sim ineptus? Ita
me existimari scio: quod si ita est, summus tamen certe non sum; neque enim
apud homines res est ulla difficilior neque maior neque quae plura adiumenta
doctrinae desideret. [85] Ac tamen, quoniam de oratore
nobis disputandum est, de summo oratore dicam necesse est; vis enim et natura
rei, nisi perfecta ante oculos ponitur, qualis et quanta sit intellegi non
potest. Me autem, Catule, fateor neque hodie in istis libris et cum istis
hominibus vivere nec vero, id quod tu recte commeministi, ullum umquam habuisse
sepositum tempus ad discendum ac tantum tribuisse doctrinae temporis, quantum
mihi puerilis aetas, forenses feriae concesserint.
|