[XXIII]
[86] Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid ego
sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum, qui curiam, qui causas,
qui rem publicam spectet, opus esse arbitror temporis, quantum sibi ei
sumpserunt, quos discentis vita defecit: omnes enim artes aliter ab eis
tractantur, qui eas ad usum transferunt, aliter ab eis, qui ipsarum artium
tractatu delectati nihil in vita sunt aliud acturi. Magister hic Samnitium
summa iam senectute est et cotidie commentatur, nihil enim curat aliud: at Q.
Velocius puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque cognorat,
fuit, ut est apud Lucilium, quamvis bonus ipse Samnis in ludo ac rudibus cuivis
satis asper; sed plus operae foro tribuebat, amicis, rei familiari. Valerius
cotidie cantabat; erat enim scaenicus: quid faceret aliud? [87]
At Numerius Furius, noster familiaris, cum est commodum, cantat; est enim
paterfamilias, est eques Romanus; puer didicit quod discendum fuit. Eadem ratio
est harum artium maximarum; dies et noctis virum summa virtute et prudentia
videbamus, philosopho cum operam daret, Q. Tuberonem; at eius avunculum vix
intellegeres id agere, cum ageret tamen, Africanum. Ista discuntur facile? si et
tantum sumas, quantum opus sit, et habeas qui docere fideliter possit et scias
etiam ipse discere; [88]
sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex
se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges. Ita fit, ut
agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, si usus doctrinam confirmet,
mediocris opera tribuatur, memoria studiumque permaneat. Libet
autem semper discere; ut si velim ego talis optime ludere aut pilae studio
tenear, etiam fortasse, si adsequi non possim; at alii, quia praeclare faciunt,
vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut Titius pila, Brulla talis. [89]
Qua re nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt,
pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque ad senectutem in
studiis detinentur aut sunt tardissimi; res quidem se mea sententia sic habet,
ut nisi quod quisque cito potuerit, numquam omnino possit perdiscere."
|