[XXIV]
[90] "Iam, iam," inquit Catulus "intellego,
Crasse, quid dicas; et hercule adsentior; satis video tibi homini ad
perdiscendum acerrimo ad ea cognoscenda, quae dicis, fuisse temporis." "Pergisne" inquit Crassus "me, quae dicam, de me, non
de re putare dicere? Sed iam, si placet, ad instituta redeamus."
"Mihi vero" Catulus inquit "placet."
[91] Tum Crassus
"quorsum igitur haec spectat" inquit "tam longa et tam alte
repetita oratio? Hae duae partes, quae mihi supersunt,
inlustrandae orationis ac totius eloquentiae cumulandae, quarum altem dici
postulat ornate, altera apte, hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda, quam
maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam plurimis sit rebus
instructa; [92] instrumentum autem hoc forense,
litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus exiguum saneque mendicum est;
illud rursus ipsum, quod tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros,
non multum est maius quam illud vulgare ac forense: apparatu nobis opus est et
rebus exquisitis, undique conlectis, arcessitis, comportatis, ut tibi, Caesar,
faciendum est ad annum; ut ego in aedilitate laboravi, quod cotidianis et
vernaculis rebus satis facere me posse huic populo non putabam.
[93] Verborum eligendorum et conlocandorum et concludendorum
facilis est vel ratio vel sine ratione ipsa exercitatio; rerum est silva magna,
quam cum Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret
paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi
exstiterunt; quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos
dicere aiebant, acui ingenia adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi
nolui, conroborari impudentiam. [94] Nam apud Graecos,
cuicuimodi essent, videbam tamen esse praeter hanc exercitationem linguae
doctrinam aliquam et humanitate dignam scientiam, hos vero novos magistros
nihil intellegebam posse docere, nisi ut auderent; quod etiam cum bonis rebus
coniunctum per se ipsum est magno opere fugiendum: hoc cum unum traderetur et
cum impudentiae ludus esset, putavi esse censoris, ne longius id serperet,
providere. [95] Quamquam non haec ita statuo atque decerno,
ut desperem Latine ea, de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri posse,
patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque
prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque transferri, sed hominibus opus
est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt; sin quando
exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.
|