[XXV]
[96] Ornatur igitur oratio genere primum et quasi colore
quodam et suco suo; nam ut gravis, ut suavis, ut erudita sit, ut liberalis, ut
admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris habeat quantum opus sit, non est
singulorum articulorum; in toto spectantur haec corpore. Vt porro
conspersa sit quasi verborum sententiarumque floribus, id non debet esse fusum
aequabiliter per omnem orationem, sed ita distinctum, ut sint quasi in ornatu
disposita quaedam insignia et lumina. [97] Genus igitur
dicendi est eligendum, quod maxime teneat eos, qui audiant, et quod non solum
delectet, sed etiam sine satietate delectet; non enim a me iam exspectari puto,
ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris,
ne obsoleta; aliud quiddam maius et ingenia me hortantur vestra et aetates.
[98] Difficile enim dictu est, quaenam causa sit, cur ea,
quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime
commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur. Quanto colorum pulcritudine et varietate floridiora sunt in picturis
novis pleraque quam in veteribus! Quae tamen, etiam si primo
aspectu nos ceperunt, diutius non delectant; cum eidem nos in antiquis tabulis
illo ipso horrido obsoletoque teneamur. Quanto molliores sunt
et delicatiores in cantu flexiones et falsae voculae quam certae et severae! Quibus tamen non modo austeri, sed, si saepius fiunt, multitudo ipsa
reclamat. [99] Licet hoc videre in reliquis sensibus
unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his
moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum olere videatur; in
ipso tactu esse modum et mollitudinis et levitatis. Quin etiam
gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine
praeter ceteros sensus commovetur, quam cito id, quod valde dulce est,
aspernatur ac respuit! Quis potione uti aut cibo dulci diutius
potest? Cum utroque in genere ea, quae leviter sensum
voluptate moveant, facillime fugiant satietatem. [100]
Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est; quo hoc
minus in oratione miremur in qua vel ex poetis vel oratoribus possumus iudicare
concinnam, distinctam, ornatam, festivam, sine intermissione, sine
reprehensione, sine varietate, quamvis claris sit coloribus picta vel poesis
vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna. Atque eo citius in
oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco offenditur, quod sensus in nimia voluptate
natura, non mente satiantur; in scriptis et in dictis non aurium solum, sed
animi iudicio etiam magis infucata vitia noscuntur.
|