[XXVI]
[101] Qua re "bene et praeclare" quamvis nobis
saepe dicatur; "belle et festive" nimium saepe nolo; quamquam illa
ipsa exclamatio "non potest melius" sit velim crebra; sed habeat
tamen illa in dicendo admiratio ac summa laus umbram aliquam et recessum, quo
magis id, quod erit inluminatum, exstare atque eminere videatur. [102]
Numquam agit hunc versum Roscius eo gestu, quo potest: nam sapiens virtuti
honorem praemium, haud praedam petit: sed abicit prorsus, ut in proximo: set
quid video? Ferro saeptus possidet sedis sacras, incidat, aspiciat, admiretur,
stupescat. Quid, ille alter quid petam praesidi? Quam leniter, quam remisse, quam non actuose! Instat
enim o pater, o patria, o Priami domus! In quo tanta
commoveri actio non posset, si esset consumpta superiore motu et exhausta. Neque
id actores prius viderunt quam ipsi poetae, quam denique illi etiam, qui
fecerunt modos, a quibus utrisque summittitur aliquid, deinde augetur,
extenuatur, inflatur, variatur, distinguitur. [103]
Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator - nec tamen potest aliter esse -
ut suavitatem habeat austeram et solidam, non dulcem atque decoctam. Nam ipsa
ad ornandum praecepta, quae dantur, eius modi sunt, ut ea quivis vel
vitiosissimus orator explicare possit; qua re, ut ante dixi, primum silva rerum
[ac sententiarum] comparanda est, qua de parte dixit Antonius; haec formanda
filo ipso et genere orationis, inluminanda verbis, varianda sententiis.
[104] Summa autem laus
eloquentiae est amplificare rem ornando, quod valet non solum ad augendum
aliquid et tollendum altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abiciendum.
|