[XXVII] Id
desideratur omnibus eis in locis, quos ad fidem orationis faciendam adhiberi
dixit Antonius, vel cum explanamus aliquid vel cum conciliamus animos vel cum
concitamus; [105] sed in hoc, quod postremum dixi,
amplificatio potest plurimum, eaque una laus oratoris est [et] propria maxime.
Etiam maior est illa exercitatio quam extremo sermone instruxit Antonius, primo
reiciebat, laudandi et vituperandi; nihil est enim ad exaggerandam et
amplificandam orationem accommodatius, quam utrumque horum cumulatissime facere
posse. [106] Consequentur etiam illi loci, qui quamquam
proprii causarum et inhaerentes in earum nervis esse debent, tamen quia de
universa re tractari solent, communes a veteribus nominati sunt; quorum partim
habent vitiorum et peccatorum acrem quandam cum amplificatione incusationem aut
querelam, contra quam dici nihil solet nec potest, ut in depeculatorem, in proditorem,
in parricidam; quibus uti confirmatis criminibus oportet, aliter enim ieiuni
sunt atque inanes; [107] alii autem habent deprecationem aut
miserationem; alii vero ancipitis disputationes, in quibus de universo genere
in utramque partem disseri copiose licet. Quae exercitatio nunc propria duarum
philosophiarum, de quibus ante dixi, putatur, apud antiquos erat eorum, a
quibus omnis de rebus forensibus dicendi ratio et copia petebatur; de virtute
enim, de officio, de aequo et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia,
praemio, poena similibusque de rebus in utramque partem dicendi etiam nos et
vim et artem habere debemus. [108] Sed quoniam de nostra
possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus et aliorum
patroni nostra tenere tuerique non potuimus, ab eis, quod indignissimum est,
qui in nostrum patrimonium inruperunt, quod opus est nobis mutuemur.
|