[XXVIII]
[109] Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva
urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi aut Academici nominantur,
olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Graecis politici
philosophi appellati universarum rerum publicarum nomine vocabantur, omnem
civilem orationem in horum alterutro genere versari: aut de finita controversia
certis temporibus ac reis; hoc modo: placeatne a Karthaginiensibus captivos
nostros redditis suis recuperari? Aut infinite de universo genere quaerentis:
quid omnino de captivo statuendum ac sentiendum sit? Atque horum
superius illud genus causam aut controversiam appellant eamque tribus, lite aut
deliberatione aut laudatione, definiunt; haec autem altera quaestio infinita et
quasi proposita consultatio nominatur. [110] Atque
[hactenus loquantur] etiam hac in instituendo divisione utuntur, sed ita, non
ut iure aut iudicio, vi denique recuperare amissam possessionem, sed ut [iure
civili] surculo defringendo usurpare videantur. Nam illud alterum genus, quod
est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque id ipsum lacinia - nunc
enim apud Philonem, quem in Academia [maxime] vigere audio, etiam harum iam
causarum cognitio exercitatioque celebratur - alterum vero tantum modo in prima
arte tradenda nominant et oratoris esse dicunt; sed neque vim neque naturam
eius nec partis nec genera proponunt, ut praeteriri omnino fuerit satius quam
attactum deseri; nunc enim inopia reticere intelleguntur, tum iudicio
viderentur.
|