[V]
Quid enim quis aliud in maxima discentium multitudine, summa magistrorum copia,
praestantissimis hominum ingeniis, infinita causarum varietate, amplissimis
eloquentiae propositis praemiis esse causae putet, nisi rei quandam
incredibilem magnitudinem ac difficultatem? [17]
Est enim et scientia comprehendenda rerum plurimarum, sine qua verborum
volubilitas inanis atque inridenda est, et ipsa oratio conformanda non solum
electione, sed etiam constructione verborum, et omnes animorum motus, quos
hominum generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis vis
ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus aut sedandis aut excitandis
expromenda est; accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio
libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili
venustate atque urbanitate coniuncta; [18]
tenenda praeterea est omnis antiquitas exemplorumque vis, neque legum ac iuris
civilis scientia neglegenda est. Nam
quid ego de actione ipsa plura dicam? quae
motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate
moderanda est; quae sola per se ipsa quanta sit, histrionum levis ars et scaena
declarat; in qua cum omnes in oris et vocis et motus moderatione laborent, quis
ignorat quam pauci sint fuerintque, quos animo aequo spectare possimus? Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria? Quae nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis
adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore,
peritura. [19] Quam ob rem
mirari desinamus, quae causa sit eloquentium paucitatis, cum ex eis rebus
universis eloquentia constet, in quibus singulis elaborare permagnum est,
hortemurque potius liberos nostros ceterosque, quorum gloria nobis et dignitas
cara est, ut animo rei magnitudinem complectantur neque eis aut praeceptis aut
magistris aut exercitationibus, quibus utuntur omnes, sed aliis quibusdam se id
quod expetunt, consequi posse confidant.
|