[XXX]
[118] Quae vero referuntur ad agendum, aut in offici
disceptatione versantur, quo in genere quid rectum faciendumque sit quaeritur,
cui loco omnis virtutum et vitiorum est silva subiecta, aut in animorum aliqua
permotione aut gignenda aut sedanda tollendave tractantur. Huic generi
subiectae sunt cohortationes, obiurgationes, consolationes, miserationes
omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, mitigatio. [119]
Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad
rem pertinet, si qua in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio:
eadem sunt membra in utriusque disputatione, sed paulo secus a me atque ab illo
partita ac tributa. Nunc ad reliqua progrediar meque ad meum munus pensumque
revocabo. Nam ex illis locis, quos euit Antonius, omnia sunt ad
quaeque genera quaestionum argumenta sumenda; sed aliis generibus alii loci
magis erunt apti; de quo non tam quia longum est quam quia perspicuum est, dici
nihil est necesse. [120] Ornatissimae sunt igitur
orationes eae, quae latissime vagantur et a privata [et a singulari]
controversia se ad universi generis vim explicandam conferunt et convertunt, ut
ei, qui audiant, natura et genere et universa re cognita de singulis reis et
criminibus et litibus statuere possint. [121] Hanc ad
consuetudinem exercitationis vos, adulescentes, est cohortatus Antonius atque a
minutis angustisque concertationibus ad omnem vim varietatemque vos disserendi
traducendos putavit; qua re non est paucorum libellorum hoc munus, ut ei, qui
scripserunt de dicendi ratione, arbitrantur, neque Tusculani atque huius
ambulationis antemeridianae aut nostrae posmeridianae sessionis; non enim solum
acuenda nobis neque procudenda lingua est, sed onerandum complendumque pectus
maximarum rerum et plurimarum suavitate, copia, varietate.
|