[XXXI]
[122] Nostra est enim - si modo nos oratores, si in civium
disceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis adhibendi
auctores et principes sumus - nostra est, inquam, omnis ista prudentiae
doctrinaeque possessio, in quam homines quasi caducam atque vacuam abundantes
otio, nobis occupatis, involaverunt atque etiam aut inridentes oratorem, ut
ille in Gorgia Socrates, cavillantur aut aliquid de oratoris arte paucis
praecipiunt libellis eosque rhetoricos inscribunt, quasi non illa sint propria
rhetorum, quae ab eisdem de iustitia, de officio, de civitatibus instituendis
et regendis, de omni vivendi denique etiam de naturae ratione dicuntur.
[123] Quae quoniam iam aliunde non possumus, sumenda sunt
nobis ab eis ipsis, a quibus expilati sumus; dum modo illa ad hanc civilem
scientiam, quo pertinent et quam intuentur, transferamus, neque, ut ante dixi,
omnem teramus in his discendis rebus aetatem; sed cum fontis viderimus, quos
nisi qui celeriter cognorit, numquam cognoscet omnino, tum, quotienscumque opus
erit, ex eis tantum, quantum res petet, hauriemus; [124] nam
neque tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res tantas
quisquam nisi monstratas possit videre, neque tanta tamen in rebus obscuritas,
ut eas non penitus acri vir ingenio cernat, si modo aspexerit. In hoc igitur
tanto tam immensoque campo cum liceat oratori vagari libere atque ubicumque
constiterit, consistere in suo, facile suppeditat omnis apparatus ornatusque
dicendi; [125] rerum enim copia verborum copiam gignit; et,
si est honestas in rebus ipsis, de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis
quidam splendor in verbis. Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus
liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura
adiuvetur et in universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus
ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne
ille haud sane, quem ad modum verba struat et inluminet, a magistris istis
requiret; ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce
natura ipsa, si modo est exercitata, delabitur."
|