[XXXII]
[126] Hic Catulus "di immortales," inquit
"quantam rerum varietatem, quantam vim, quantam copiam, Crasse, complexus
es quantisque ex angustiis oratorem educere ausus es et in maiorum suorum regno
conlocare! Namque illos veteres doctores auctoresque dicendi
nullum genus disputationis a se alienum putasse accepimus semperque esse in
omni orationis ratione versatos; [127] ex quibus Elius
Hippias, cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali celebritate ludorum,
gloriatus est cuncta paene audiente Graecia nihil esse ulla in arte rerum
omnium quod ipse nesciret; nec solum has artis, quibus liberales doctrinae
atque ingenuae continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem et
poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de
rebus publicis dicerentur, se tenere sed anulum, quem haberet, pallium, quo
amictus, soccos, quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse.
[128] Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo
ipso est coniectura facilis, quantum sibi illi oratores de praeclarissimis
artibus appetierint, qui ne sordidiores quidem repudiarint. Quid de Prodico
Cio, de Thrasymacho Calchedonio, de Protagora Abderita loquar? Quorum unus quisque plurimum ut temporibus illis etiam de natura rerum
et disseruit et scripsit. [129] Ipse ille
Leontinus Gorgias, quo patrono, ut Plato voluit, philosopho succubuit orator,
qui aut non est victus umquam a Socrate neque sermo ille Platonis verus est;
aut, si est victus, eloquentior videlicet fuit et disertior Socrates et, ut tu
appellas, copiosior et melior orator - sed hic in illo ipso Platonis libro de
omni re, quaecumque in disceptationem quaestionemque vocetur, se copiosissime
dicturum esse profitetur; isque princeps ex omnibus ausus est in conventu
poscere qua de re quisque vellet audire; cui tantus honos habitus est a
Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua sed aurea statueretur. [130] Sed hi, quos
nominavi, multique praeterea summique dicendi doctores uno tempore fuerunt; ex
quibus intellegi potest ita se rem habere, ut tu, Crasse, dicis, oratorisque
nomen apud antiquos in Graecia maiore quadam vel copia vel gloria floruisse.
[131] Quo quidem magis dubito tibine plus laudis an Graecis
vituperationis statuam esse tribuendum: cum tu in alia lingua ac moribus natus
occupatissima in civitate vel privatorum negotiis paene omnibus vel orbis
terrae procuratione ac summi imperi gubernatione destrictus tantam vim rerum
cognitionemque comprehenderis eamque omnem cum eius, qui consilio et oratione
in civitate valeat, scientia atque exercitatione sociaris; illi nati in litteris
ardentesque his studiis, otio vero diffluentes, non modo nihil acquisierint,
sed ne relictum quidem et traditum et suum conservarint."
|