[XXXIII]
[132] Tum Crassus "non in hac" inquit "una,
Catule, re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione
magnitudines sunt artium deminutae. An tu existimas, cum esset Hippocrates ille
Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui
oculis mederentur? Num geometriam Euclide aut Archimede, num musicam Damone aut
Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho tractante tam
discerptas fuisse, ut nemo genus universum complecteretur atque ut alius aliam
sibi partem in qua elaboraret seponeret? [133] Equidem saepe
hoc audivi de patre et de socero meo, nostros quoque homines, qui excellere
sapientiae gloria vellent, omnia, quae quidem tum haec civitas nosset, solitos
esse complecti. Meminerant illi Sex. Aelium; M'. vero Manilium nos etiam
vidimus transverso ambulantem foro; quod erat insigne eum, qui id faceret,
facere civibus suis omnibus consili sui copiam; ad quos olim et ita ambulantis
et in solio sedentis domi sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos,
verum etiam de filia conlocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni
denique aut officio aut negotio referretur. [134] Haec fuit
P. Crassi illius veteris, haec Ti. Coruncani, haec proavi generi mei Scipionis
prudentissimi hominis sapientia, qui omnes pontifices maximi fuerunt, ut ad eos
de omnibus divinis atque humanis rebus referretur; eidemque in senatu et apud
populum et in causis amicorum et domi et militiae consilium suum fidemque
praestabant. [135] Quid enim M. Catoni praeter hanc
politissimam doctrinam transmarinam atque adventiciam defuit? Num, quia ius
civile didicerat, causas non dicebat? Aut quia poterat dicere,
iuris scientiam neglegebat? Vtroque in genere et elaboravit
et praestitit. Num propter hanc ex privatorum negotiis
conlectam gratiam tardior in re publica capessenda fuit? Nemo
apud populum fortior, nemo melior senator; et idem facile optimus imperator;
denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri discive potuit, quod ille
non cum investigarit et scierit tum etiam conscripserit. [136]
Nunc contra plerique ad honores adipiscendos et ad rem publicam gerendam nudi
veniunt atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati. Sin
aliquis excellit unus e multis, effert se, si unum aliquid adfert, aut bellicam
virtutem aut usum aliquem militarem; quae sane nunc quidem obsoleverunt; aut
iuris scientiam, ne eius quidem universi; nam pontificium, quod est coniunctum,
nemo discit; aut eloquentiam, quam in clamore et in verborum cursu positam
putant; omnium vero bonarum artium, denique virtutum ipsarum societatem
cognationemque non norunt.
|